Liber Numeri*

Caput 33: Versus 4

Et in diis eorum. Omnes dii gentium daemonia.In quibus faciet Dominus vindictam in die judicii. Facit et nunc, cum qui ab illis deceptus fuerat, ut idola coleret, per verbum Domini conversus Deum colit; vel cum fornicator ad pudicitiam convertitur, et se errasse deplorat, ipsius poenitentiae lacrymis uritur daemon; vel de superbia ad humilitatem, de luxuria ad parcimoniam. Quantis eos putas agi tormentis, si quem videant vendere omnia sua, et dare pauperibus, et tollere crucem suam, et sequi Christum: vel cum viderint fraudis suae nebulas per agnitionem divinae legis reserari? Non enim sine ipsis consummatur peccatum. Nobis ergo summopere agendum est, ne Aegyptiorum primogenita, vel deos eorum, quos Dominus exstinxit, resuscitemus in nobis, si dederimus eis locum operandi in nobis quae Dominus odit. Sic enim Dominus puniet deos Aegyptiorum de emendatione nostra et conversatione.
(* Traductions européennes)